- EPULONES
- EPULONESdicti apud Romanos, qui a Pontisice eligebantur, ut Epulis, quae Iovi aliisque Diis certis temporibus indici solebant, sacrificiiqueve praeessent. Hi tres primum creati sunt, Trium-viri Epulonum hinc nuncupati. A. U. C. 553. L Furio Purpureone, M. Claudio Marcello Coss. erantqueve primi isti: C. Ticinius Lucullus, T. Romuleius, qui legeth de iis creandis tulerat et P. Porcius Lerca; quibus non minus ac Pontifici lege datum est togae praerexrae habendae ius. Vide Cic. de Orat. l. 3. ubi inter alia: Sed, inquit, ut Pontisices vett. propter sacrisiciorum multitudinem tres viros Epulones esse voluêrunt, quum essent ipsi a Numa ut etiam illud ludorum epulare sacrisicium facerent, instituti. Postea Epulones Septemviri fuêre, ut ex veteribus cum scriptorum, tum lapidum monumentis perspicuum est: quis autem cum numerum auxerit, ut pro Triumviris Septemviri crearentur, nermo tradit. A L. Corn. Sulla id factum fuisle, aliquor coniecturis ductus docet. Onuphr. Caesar dein Dictator aliis tribus ad Collegium eorum Septem virale additis Epulonum Decem viros constituisse legitur, apud Dion. l. 43. Hos Iovis parasitos appellavit Varro, quod in contemptum ludicrum exponir Augustin. de Civ. D. l. 6. c. 7 Sed ex Athen. et Hesych. liquet, Parasitos proprie fuisse, qui victimae partem cum. Sacerdotibus caperent: Epulones autem illi ad Pontifices referebant, si quid praetetmissum, aut commissum, aut pollutum esset,ut munus ilforum explicat Cic. Orat. de Harusp. resp. Hiautem, ut ceteri Sacerdotes, a Collegiis subrogabantur, aute legem Domitiam, ut ex Liviana historia liquet. Post legem vero hanc, populi suffragiis is quoque honor mandari coepit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 28. et Sam. Petitum, qui Romanorum Epulones Viros, cum Parasltis Atheniensium eosdem facit, Comment. in Leges Att. l. 1. tit. 2. de Sacrorum Ministris. Aliud quid erant Athenis Ε῾ςτιάτορες, quos Epulones etiam vocare posses, nisi vocem hanc sacra sibi vindicassent. Erat autem Ε῾ςτιάτωρ, qui viscerationem atque epulum suae praebebat Tribui: ex instituto Legis, quae epula quaedam Φυλετικὰ, quaedam Δημοτικὰ esse iussit, Athen. l. 7. Horum suisse sorte captos alios, alios etiam volentes, notat Harpocration. Sed et inquilinos suos habuisse Ε῾ςτιάτορας, docet Ulpian. quamquam et Choragi suam excipiebant Tribum, teste Demosth. in Midiana. Vide eundem Petitum l. 3. tit. 4. p. 269. Apud Romanos quoque, epulum festis diebus praebebatur Curialibus, i. e. iis qui erant eiusdem Curiae, in aula cuique harum propria, Dionys. Halicarnass. l. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.